라틴어 문장 검색

nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:7)
sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 2:3)
Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere et Fingite inquit nos antrum Cyclopis intrasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:11)
Plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:1)
Has propter causas et quas longum est promere, Abire destinavi quo tulerint pedes.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.10)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 10:3)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de sceleribus eius ediderat, cumque ad extremum revolvisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 5:3)
Medium spatium brevioribus utrimque platanis adornatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:3)
Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:1)
sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis spicula de pharetra promit acuta sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 109:1)
prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 456)
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron semivir et flavi corpore mixtus equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권233)
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura et promit quassas comminuitque faces, stant calices;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권307)

SEARCH

MENU NAVIGATION