라틴어 문장 검색

His Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis, expertus quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis, temere se fortunae commisit ambiguae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 13:1)
Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret, haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 9:1)
Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis quae docuimus dudum, Sallustium promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 1:1)
Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus , quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 14:1)
ut et securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 25:1)
Eique tandem aruspicinae peritus, Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:1)
Brevi deinde Secundo Salutio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 1:1)
Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis, in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 2:2)
Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 5:1)
Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientia reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 8:1)
Cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor, confidentius exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 4:1)
Christianae legis itidem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 15:1)
Haec egisse ideo efficaciter fertur, quod Iuliani promotus arbitrio, agentis etiam tum per Syrias, in itinere unum amiserat oculum, suspicatusque artibus se nefariis appetitum, iusto quidem sed inusitato dolore, haec et alia magna quaeritabat industria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 2:1)
Et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano, per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 2:1)
Lupicinus enim pridem a Ioviano pari modo promotus, magister equitum partes tuebatur eoas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION