라틴어 문장 검색

Hoc cum audisset iste, ita esse credidit atque id responsione firmavit.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:14)
In hac Pelagii responsione cernit reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam, quae sine peccato sit, labore proprio et adiutus per gratiam dei posse converti.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:1)
Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:6)
Inde sibi memorat unum super esse laborem, id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 16:2)
OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 2:1)
quae quia, prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i scilicet tractim pronuntiata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 7:1)
Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 3:1)
Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 5:1)
sed ita ut diximus, i litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:3)
Disce, inquit, stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 10:2)
Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 14:1)
sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:2)
Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 9:3)
Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 49:1)
An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION