라틴어 문장 검색

silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:9)
Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:8)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)
post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:19)
scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:5)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
(세네카, De Providentia, book 1 50:4)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
agite, o propago cara, generosam indolem
(세네카, Phoenissae 339:1)
credet ventura propago?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 8)
Tali tu civis ab urbe Procopio genitore micas, cui prisca propago Augustis venit a proavis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 32)
quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:3)
angulus iste placet paupertinusque recessus et casa, cui culmo culmina pressa forent, aedificas hic ipse deo venerabile templum, ipse dei templum corpore facte prius, finiti cursus istic vitaeque viaeque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION