라틴어 문장 검색

procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:11)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
Nimium vobis Romana propago visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:14)
[Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:4)
Silva fuit late dumis atque ilice nigra horrida, quam densi complerant undique sentes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:10)
" Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:7)
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:2)
Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:20)
- [saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS15)
ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.35)
MeliboeusForte sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares, et respondere parati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS1)
quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS10)
silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:9)
Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:8)
nec non et apes examina condunt corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION