라틴어 문장 검색

et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)
Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:5)
civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 7 1:9)
te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:1)
qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:2)
Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장3)
si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:15)
sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:6)
clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:1)
Nam beneficio tuo in scholam redeo, et illam dulcissimam aetatem quasi resumo:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 1:2)
Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:1)
Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxavero, aegre resumam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:1)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION