라틴어 문장 검색

quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:1)
neque interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:3)
eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset vendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:3)
nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:5)
quia, quod virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur facta quoque imitaturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:6)
haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:1)
Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:4)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
'posterius,' inquit, 'ista videbimus,' Quinctius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:2)
si quid agere secum velit Quinctius, non recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:5)
deinde Romae dies xxx fere Quinctius commoratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:8)
Februarias Quinctius Scipione et Norbano coss.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 2:1)
qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 2:6)
testificatur iste P. Quinctium non stetisse et stetisse se;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:3)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION