라틴어 문장 검색

87 P.L.M. Illic alternis depugnat pontus et aer, hic rivo tenui pervia ridet humus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:1)
Caesar Tiberius cum petens Neapolim In Misenensem villam venisset suam, Quae monte summo posita Luculli manu Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.4)
Undique valvas aut fenestras non minores valvis habet atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:2)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:3)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1028)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis non haec mihi litora, nautae, promisistis ait, non haec mihi terra rogata est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:49)
pars ultima vocis in medio suppressa sono est, adapertaque velle ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:10)
Mihi pervia tellus praebet iter, subterque imas ablata cavernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:11)
patuit mihi pervius aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:10)
Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:2)
fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit et missum a dextra laevam penetravit ad aurem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:5)
gladio loca pervia non sunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION