라틴어 문장 검색

Inter incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam et binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 6:1)
Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos ipse fecit et vectigales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 1:1)
Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 16:1)
Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:2)
Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut saucii discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:3)
Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:3)
Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem Φ litterae Graecae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema (ubi sepulta creditur Hecuba) et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 4:1)
Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:2)
Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decussa, quae ei orbem peragranti nationes indidere complures, aestuans inundatione ditissima, ad cataractas (id est praeruptos scopulos ) venit, e quibus praecipitans, ruit potius quam fluit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 9:1)
Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius, et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel latericios aggeres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 5:1)
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 22:1)
laniatu avium prostraverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 8:3)
Sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius, postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 5:1)
Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine parsimonia ruebat in ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 10:2)
Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION