라틴어 문장 검색

Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)
Quod tamen ubique esse per substantiam dicitur, juxta ejus potentiam vel operationem dici arbitror, ac si videlicet diceretur ita ei cuncta loco esse praesentia, ut in eis aliquid operari nunquam cesset, nec ejus potentia sit alicubi otiosa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:6)
Haec in praesentiarum de divina potentia, vel quae ad eam pertinent, dicta sufficere arbitror.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:8)
Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:19)
Nam si tuos veros iudicemus esse sermones, suis actoribus benefacta nocebunt, et econtra aliis prodesse videbitur a beneficiis abstinuisse nullaque bona fecisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 11:4)
Studeas bona cuncta peragere, ut nostrae tibi appareant verba profuisse doctrinae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 12:4)
si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et ita poteris homicida vocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:6)
prodesse autem nulli volentes pro mortuis saeculo reputantur, et earum fama nullatenus est digna relatu sed monumento prorsus silentii subhumanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:12)
Sed, si eum in diutina noverit probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi sentiat minime prodesse laborem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:11)
Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 6:1)
Primum quid sit amicitia arbitror disserendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:8)
Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:16)
nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:3)
Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:12)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION