라틴어 문장 검색

caput exeruit mobile . Miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 347:6)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
fit et ille gestus, qui, inclinato in humerum dextrum capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 266:3)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 17:1)
Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:2)
hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:4)
quid rabidus ora Corus oceano exerens?
(세네카, 아가멤논 10:29)
' plura cum auderet furens, tridente rupem subruit pulsam pater Neptunus imis exerens undis caput solvitque montem;
(세네카, 아가멤논 10:60)
et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
(세네카, 행복론, Liber II 137:3)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
ecce praecipiti gradu secreta mentis ore confuso exerit.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:14)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION