-
Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, siue etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, seruo nostro, dignata estis precipere, uolui aliqua uobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamuis non indigeatis a me hoc audire, quia apud uos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac ualde necessarium nostra etate.
- (ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:7)
-
Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat vel non deceat, caligamus.
- (DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:12)
-
cum amicus primum sit eligendus, deinde probandus, tunc demum admittendus, et sic postea ut decet tractandus.
- (DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:31)
-
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)
-
Explicat explicito tractu iunctura lacertos Amplexusque suos deposcere brachia credas, Imaque conciliat summis extremaque primis Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:10)
-
Discretum, prudens, cautum, laudabile, tutum, Vtile consilium Nature iudico, uotum Approbo, propositum laudo, molimen adoro Vt nouus in mundo peregrinet Lucifer, in quo Nullius labis occasus nubilet ortum, Solis in occasu sol alter proferat ortum, Sol nouus in terris oriatur, cuius in ortu Sol uetus occasus proprios lugere putetur, Possideat solus quicquid possedimus omnes;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:11)
-
Caute, prudentes, pulcre similesque puelle Septem, que uultum sub septem uultibus unum Reddunt, quas facies, genus, etas, forma, potestas Vna tenet, tenet una fides, tenet una uoluntas, Assistunt Fronesi, Fronesis decreta sequntur, Eius in obsequio semper feruere parate.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:1)
-
Hie ortu cultura nouo uitaque decenti Gramatice locat artifices et uiuere cogit;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:1)
-
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta Pollet et in uultu monstratur copia mentis, Nam uultus noster liber est et littera cordis Nuncius, interpres uerax animique figura.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:4)
-
Solliciti uultus, animum prudentis, honesti Cultus, attenti speciem formamque modesti Hec gerit et sexum transcendit mente uirili.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:5)
-
Conserti floris series quasi ueste decenti Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:5)
-
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
-
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
-
Nil imperfectum, quia perfectissimus actor, Nec maius uoluit quam quod satis omnibus esset, Nec decuit fecisse minus qui plus potuisset.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:14)
-
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)