라틴어 문장 검색

alibi "nequiquam seros exercet noctua cantus", id est 'non'. et notandum, paleam dictam numero singulari contra artem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1922)
unde et paleae, quae collum amplectuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 536)
et ea pars anuli, quae gemmam cohibet, propter similitudinem palea dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 537)
Cicero de officiis tertio "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide- batur". hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, ut "pube tenus". Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine inguinum ingrediuntur mare".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 538)
spinos iam pruna ferentes prunorum arbor spinus vocatur genere masculino;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1454)
Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:1)
itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:3)
et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:6)
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장5)
Fuerunt et tomacula super craticulam argenteam ferventia posita, et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:12)
Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:6)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam velante favilla.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:4)
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:15)
Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque, non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION