라틴어 문장 검색

"' hinc stimuli ingentes, magnusque advolvitur astris clamor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권75)
Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:4)
Cum subito Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:3)
ea veste mutata et specie reorum tribus circuit, genibus se omnium advolvens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 529:2)
qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 502:1)
et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius omnia quidem ut posses inquit in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 154:2)
quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 472:2)
peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 142:1)
"Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans, per altissimam cubiculi, quo cohibebatur, elapsus fenestram, refectisque pinnis aliquanta quiete, longe velocius provolans Psychen accurrit suam, detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito, Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat, et Ecce inquit Rursum perieras, misella, simili curiositate."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION