라틴어 문장 검색

etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:9)
accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 5:1)
nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 4:4)
nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:2)
Frequenter hortatus es, ut epistulas, si quas paulo curatius scripsissem, colligerem publicaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 1 1:1)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
Erit enim et post emendationem liberum nobis vel publicare vel continere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 3:3)
habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:2)
Obligabis me, obligabis Calvisium nostrum, obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 2:2)
ipsi vero permisit, si qua posset, ex rebus suis raperet, antequam bona publicarentur, exsiliumque molle velut praemium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 13:4)
Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicaverit exhibebo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:2)
Recitaturus oratiunculam quam publicare cogito, advocavi aliquos ut vererer, paucos ut verum audirem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:1)
Quin etiam illos ipsos libros, quamquam ex necessitate et metu temporum abolitos senatus consulto, publicatis bonis servavit habuit, tulitque in exsilium exsili causam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 6:1)
Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus, debitores excutio;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum vellem, domine, Apameae cognoscere publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere quidem universos, ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 471)

SEARCH

MENU NAVIGATION