라틴어 문장 검색

Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumere commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 8:1)
et quod pietatis summum primumque munus est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit, et avitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 9:8)
Parabatur post haec contentioribus curis, et per copias multiformes, in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 5:1)
Atque ut natantium genus, elemento suo expulsum, haud ita diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iugi familiarum licentia, capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates immensas, utque multa perpetrarent impune, dominum suum mergentium in rem publicam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 3:1)
hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 15:2)
Tunc Cethegus senator, adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles, publica morte oppetiverunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 16:1)
His ac talibus laetus exsultansque exin, quae pro anni et temporis statu utilia conducerent rei publicae studium habuit, ut officio principis congruebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 5:1)
Namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 4:1)
Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 24:1)
Inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exsiluerit princeps, et inominalibus equis, parum cohaerenter circumflexerit metam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 30:1)
Diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis, et datis ex condicione proposita iuvenibus multis, habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine impedimento, unde venerant, reversuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 4:1)
Cumque nec carceres publici, iam distenti, inclusorum catervas, nec privata domicilia sustinerent, constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 13:1)
Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 7:1)
Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:2)
Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION