라틴어 문장 검색

Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 1:1)
Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit, nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 15:2)
nam pulchritudo infra pudicitiam principis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 9:5)
Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 2:1)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 4:3)
Sili, Castalidum decus sororum, Qui periuria barbari furoris Ingenti premis ore perfidosque Astus Hannibalis levisque Poenos Magnis cedere cogis Africanis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV1)
Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est Atque intrare domos iussa Pudicitia est, Aut minus aut certe non plus tricesima lux est, Et nubit decimo iam Telesilla viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VII1)
Tu Cannas Mithridaticumque bellum Et periuria Punici furoris Et Sullas Mariosque Muciosque Magna voce sonas manuque tota.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIX4)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque Una pudicitiae mentula nota meae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII4)
porro a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 223)
Laomedontiadas perfidos, ut nondum Laomedonteae sentis periuria gentis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4684)
veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5359)
nam et Graeci dolos τέχνασ dicunt, ut in secundo periurique arte Sinonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6575)

SEARCH

MENU NAVIGATION