라틴어 문장 검색

Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장1)
contra dixit Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장5)
ideo Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium esset pro qua vota persolverentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장7)
hanc ut amore incensus adulterio pellexit, et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni et necem mariti impulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장6)
neque spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinae impenetrabili.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장4)
Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, convulsa distulerat, tunc ut vacua contulit in alios;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장6)
nam is quoque edidit ludos saecularis iisque intentius adfui sacerdotio quindecimvirali praeditus ac tunc praetor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장3)
vix artibus honestis pudor retinetur, nedum inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam probi moris reservaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장7)
Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장1)
nec recusaturum Tiridaten accipiendo diademati in urbem venire nisi sacerdotii religione attineretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장7)
nuncupationibus votorum non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장2)
etenim quid mirum e longinquis provinciis haud veniri, cum plerique adepti consulatum et sacerdotia hortorum potius amoenitati inservirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장5)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 1:1)
publicatae enim pudicitiae nulla venia:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:4)
consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit ac post consulatum collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION