라틴어 문장 검색

Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc /f.5rc/ I ipse faciendum deliberarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:11)
Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:17)
" Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:12)
Quae quidem apostolorum dicta beatus diligenter attendens Augustinus, ad Valerium comitem in libro De nuptiis et concupiscentia, his scribit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:1)
Raro inter ipsos amor perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis insurgit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:6)
Eius non cures amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor. V. Mendacia omnino vitare memento. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:4)
Nam ubi cessaret turbatio sanguinis, evidenter permisit apostolus mortuo viro alterius statim nuptias contrahere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 16:3)
Immo et in ipsius praecepto monemur amoris, ne illius mulieris eligamus amorem cuius de iure nuptias nobis interdicitur affectare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:3)
Sed et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam amatorum manifesta doctrina docetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:9)
Ait enim puella:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:4)
Ait ergo puella:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:10)
Non decet amare quarum pudor est nuptias affectare. XII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:4)
Matres, et longae nunc reddita corpora vitae Infantum, juvenes, pueri, innuptaeque puellae Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes Affigunt oculos in Numine;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:2)
Credo te multotiens, non sine lacrimis, legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in lupanari.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:12)
nec enim rosa mane puella Vespere languet anus, sed uultu semper eodem Gaudens, eterni iuuenescit munere ueris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION