라틴어 문장 검색

collisa erat tanquam vasum aeneum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:6)
Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:1)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:9)
Accedit his quod oratio de qua loquor pugnax et quasi contentiosa est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 5:1)
Sunt multa - non auderem nisi tibi dicere - elata, multa pugnacia, multa subtilia.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 8:2)
sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:2)
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:2)
at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권344)
non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos arvaque pugnaci non adeunda ferae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권228)
ut ille Non profecturae conditor historiae . Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterva tuum . Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, Invisus pereas deficiente cibo . Utque lyrae vates fertur periisse severae, Causa sit exitii dextera laesa tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:8)
cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:5)
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:5)
Accius esset atrox, conviva Terentius esset, essent pugnaces qui fera bella canunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1164)
nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae per non temptatas prima cucurrit aquas, impia desertum fugiens Medea parentem dicitur his remos applicuisse vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 95)

SEARCH

MENU NAVIGATION