라틴어 문장 검색

vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere, et protinus calidum super vulnus imponere sic, ut pars interior corpori jungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 13:3)
Nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, vel hirundinis inungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 81:3)
Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:2)
florea purpureas adnectunt frena columbas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae62)
furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore gerunt Rubri germina cara maris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam3)
Venus hic invecta columbis tertia regali iungit conubia nexu, pennatique nurum circumstipantur Amores progenitam Augustis Augustorumque sororem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:186)
Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:4)
Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:2)
Sed hoc in totum ad illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 6:2)
Ea pullam terram et resolutam desiderat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:3)
Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:2)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:4)
postremo ut commode pulli educentur operam dare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 6:4)
Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION