라틴어 문장 검색

Mox mediatrici precepit, ut eius amici Ianua pulsetur, preparare nec ipse moretur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:6)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat,nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:2)
Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장7)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장144)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장168)
At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장167)
nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장102)
Ubi vehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장9)
Ubi satis nervi diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장9)
Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:4)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION