라틴어 문장 검색

"terge ieiunans"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium4)
laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus omne quod iustum poposcit inpetratum sentiens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.6)
"pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, omnia membra manus pariter fixere ducentae, totidemque guttae vulnerum stillant simul, maior tortor erat qui summa pupugerat infans, quam qui profunda perforarat viscera;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.20)
"sanguine nam terse- templum fundatur et ara ponitur auratis Christi domus ardua tectis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1232)
Pars levis clipeos et spicula lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote secures;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:12)
vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, corruptus vanis rerum, quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate15)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare , subito et silentio poscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:1)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget, fateor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:1)
etiam cum agere aliquid videtur, pungit, non per- forat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 33:3)
Dis- punge, inquam, et recense vitae tuae dies ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:8)
fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:6)
odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 812)
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae, suffiit, at pura limina tergit aqua, imperat et totas iterum mutare lucernas, terque meum tetigit sulpuris igne caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 851)

SEARCH

MENU NAVIGATION