라틴어 문장 검색

Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:13)
Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:4)
Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis et hic damnatus inani iudicio?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I13)
"Praeterea sanctum nihil est neque ab inguine tutum, non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III48)
Tarpeium limen adora pronus et auratam Iunoni caede iuvencam, si tibi contigerit capitis matrona pudici.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI19)
tanti vocat ille pudicam.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI62)
non est hic sermo pudicus in vetula:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI97)
vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res, custodite animas et nulli credite mensae:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI305)
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amaverit Opapia moechos, quot Themison aegros autumno occident uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X94)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
Haec apud Graecos ἡ Θεὸς Γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 27:1)
Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
Quid de te, Line, suspicetur uxor Et qua parte velit pudiciorem, Certis indiciis satis probavit, Custodem tibi quae dedit spadonem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIV1)
Credi virgine castior pudica Et frontis tenerae cupis videri, Cum sis inprobior, Malisiane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellae recitat domo libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION