라틴어 문장 검색

Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
dimovit nebulam iuvenique apparuit ingens.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:238)
quoniam plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:3)
qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:3)
Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:1)
et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 2:3)
Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:2)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:1)
caelum crebris imbribus ac nebulis foedum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:2)
Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 16:1)
Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur - quippe sicca erat regio - , ipse cum copiis subsistit vernum tempus expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 3:2)
admonet hie socios nebulamque erumpit Iason sideris ora ferens;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 494:1)
haec dicens atro nebulam diffundit amictu stridentesque viri circum caput amovet hastas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 780:1)
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 307)

SEARCH

MENU NAVIGATION