라틴어 문장 검색

postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum - eum lectum senatores straverunt - et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 20:2)
nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:2)
Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:1)
una Iunonis Matutae in foro olitorio, vota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 601:2)
Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 616:2)
censores censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 196:1)
Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 86:1)
commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:3)
ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 476:2)
Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 504:1)
Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 514:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION