라틴어 문장 검색

Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, est quibus in celeris gloria nata pedes;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 913)
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis atque armillatos colla Molossa canis, qui dabit immundae uenalia fata saginae, uincet ubi erasas barba pudenda genas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 815)
"reparatis Pisa quadrigis suscitet Oenomaum, natae quem fraude cadentem cerea destituit resolutis axibus obex;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 237)
"stat vulneris horror verus, et occisis vivit pictura quadrigis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem83)
tunc coetus iuvenum, sed aulicorum, Elei simulacra torva campi exercet spatiantibus quadrigis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium69)
tandem murmure bucinae strepentis snspensas tubicen vocans quadrigas effundit celeres in arva currus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium76)
quinto circite non valens sequentum pondus ferre prior retorquet axem, quod velocibus imperans quadrigis exhaustos sibi senserat iugales;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium88)
iam sexto reditu perexplicato iamque et praemia flagitante vulgo pars contraria nil timens tuam vim securas prior orbitas terebat, tensis cum subito simul lupatis, tensis pectoribus, pede ante fixo, quantum auriga suos solebat ille raptans Oenomaum tremente Pisa, tantum tu rapidos teris iugales, hic compendia flexuosa metae unus dum premit, incitatus a te elatas semel impetu quadrigas iuncto non valuit plicare gyro;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium89)
Seiugas vero Iovi, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:6)
Si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscripta est, si idem est Quirinus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:10)
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis mundum cacruleo lauerat amne rotas, nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 47)
exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 304:1)
carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta, nec reverita coetum virorum, evocavit virum e curia regemque prima appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 491:2)
a quo facessere iussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION