라틴어 문장 검색

signum belli Batavus dabit, et Germanorum catervas supplebitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장18)
namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:1)
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:3)
erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 2:2)
Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:1)
Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:5)
Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 5:1)
Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 19:1)
quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:1)
Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 3:1)
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 5:1)
femineas nee tu nunc crede catervas, sed qualis, sed quanta viris insultat Enyo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 627:1)
utque securigeras stimulaverit Ira catervas fleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 147:1)
his turbata minis fluvios ripamque petebat phasidis aequali Scythidum comitante caterva.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 363:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION