라틴어 문장 검색

itaque illum equae, furore ex- agitatae, in ipso certamine curru effudisse ac morsibus laniasse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2686)
ore omnes versae in zephyrum hoc etiam Varro dicit, in Hispania ulteriore verno tempore equas, nimio ardore commotas, contra frigidiores ventos ora patefacere ad sedandum calorem, et eas exinde concipere edereque pullos, licet veloces, diu tamen mi- nime duraturos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2731)
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:1)
quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:9)
Nam qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:9)
Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:3)
nam qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 71:9)
cursor, ad Olympia proficisci cogitans, visus est in somnis curru quadrigarum vehi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:3)
homo navis mulus clitellarius equus equa quae frenos recipere solet - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:4)
Equum ex quadriga multis palmis nobilem Abegit quidam et in pistrinum vendidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.1)
Signata est anulos meo, cuius est aposphragisma quadriga.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 3:2)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1018)
in furias agitantur equae, spatioque remota per loca dividuos amne sequuntur equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 59:4)
Pan erat armenti, Pan illic numen equarum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권177)

SEARCH

MENU NAVIGATION