라틴어 문장 검색

non Amphiareae prosint tibi fata quadrigae aut Capanei magno grata ruina Iovi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b8)
"sic Phrygium Emathia victorem cuspide poscens Aeacides caeso luctum frenavit amico, per mortes tot, Troia, tuas (nam vilia per se agmina) contentus ruere strictumque per amplos exserere gladium populos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 111)
Non hic Elida nobilem quadrigis nec notam nimis amnis ex amore versu prosequar, ut per ima ponti Alpheus fluat atque transmarina in fluctus cadat unda coniugales.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem19)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
nam filo equinae saetae ligatus et ita pondere minax ut acumine gulam formidolosi Tantaleo frenabat exemplo, ne cibi ingressi per ora per vulnera exirent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:2)
frenato-que singultu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:2)
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:3)
elicit inde fretis et murice frenat acuto delphinas biiugos, quos illi maxima Tethys gurgite Atlanteo pelagi sub valle sonora nutrierat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권96)
dat bello pedites Aetolus et asper Acarnan, Argos agit turmas, vacuantur pascua ditis Arcadiae, frenat celeres Epiros alumnos, Phocis et Aoniae iaculis rarescitis umbrae, murorum tormenta Pylos Messenaque tendunt, nulla immunis humus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권172)
caeduntur robora classi, silva minor remis, ferrum lassatur in usus innumeros, quod rostra liget, quod muniat arma, belligeros quod frenet equos, quod mille catenis squalentes nectat tunicas, quod sanguine fumet vulneraque alta bibat, quod conspirante veneno impellat mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권177)
Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, nunc regina Phari numenque orientis anheli, excipe multisono puppem Mareotida sistro, ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, ipsa manu placida per limina festa sacrosque duc portus urbesque tuas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri33)
hanc ducibus frenare datum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum22)
"restat Baetra novis, restat Babylona tributis frenari;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici20)
"- forsitan Ausonias ibis frenare cohortes aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles aut Histrum servare datur metuendaque portae limina Caspiacae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum20)

SEARCH

MENU NAVIGATION