라틴어 문장 검색

Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:1)
Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:3)
Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:5)
Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:7)
Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:9)
Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, +quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:1)
Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:3)
Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus supportari posse, si classe ipsi valerent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:4)
itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:6)
Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:8)
Ex his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:11)
Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumvehitur adversasque navis hostibus constituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:1)
Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:6)
Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:2)
Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION