라틴어 문장 검색

Quacumque de causa, permulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 2:1)
in gradibus sedit populus de caespite factis, qualibet hirsutas fronde tegente comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:68)
dum longus inter saeviat Ilion Romamque pontus, qualibet exsules in parte regnanto beati;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 38)
Maenius, ut rebus maternis atque paternis fortiter absumptis urbanus coepit haberi scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, impransus non qui civem dinosceret hoste, quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1513)
Unde fit ut Nodi progrediantur quoties Luna inter Quadraturam alterutram & Nodum Quadraturae proximum versatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 52:13)
In Quadraturis autem Solstitialibus majores ciebunt aestus quàm in Quadraturis AEquinoctialibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:4)
hac ratione maximus decrescentis inclinationis motus fit in Quadraturis Nodorum, & minimus inclinationis angulus in Octantibus post Quadraturas;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:15)
Q, q Quadraturas Lunae in plano Eclipticae & pK perpendiculum in lineam Qq Quadraturis intrajacentem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 50:5)
Caeterum Luna, radio ad Terram ducto, aream velocius describit in Syzygiis quàm in Quadraturis, & eo nomine tempus in Syzygiis contrahitur, in Quadraturis producitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:1)
Pergendo autem à Quadraturis ad Syzygias, invenio quod excessus momentorum areae in locis singulis, supra momentum minimum in Quadraturis, sit ut quadratum Sinus distantiae Lunae à Quadrantibus quam proximè;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:6)
At si Nodi in Quadraturis consistunt, inclinatio major est ubi Luna versatur in Syzygiis, quàm ubi ea versatur in Quadraturis, excessu 2'. 44";
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:3)
Igitur cum a designet Syzygiam Lunae, & C ipsius Quadraturam, proportio jam inventa eadem esse debet cum proportione curvaturae Orbis Lunae in Syzygiis ad ejusdem curvaturam in Quadraturis, quam supra invenimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 42:1)
Debet autem descriptio areae CSP, in progressu Lunae à Quadratura ad Syzygiam, ea ratione accelerari, ut ejus momentum in Syzygia Lunae sit ad ejus momentum in Quadratura ut 11073 ad 10973, utq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 46:5)
Velocitas autem Lunae in Syzygiis A & B est ad ipsius velocitatem in Quadraturis C & D ut CS, ad AS & momentum areae quam Luna radio ad Terram ducto describit in Syzygiis ad momentum ejusdem areae in Quadraturis conjunctim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 40:16)
Unde si Nodi in Quadraturis versentur, & capiantur loca duo aequaliter ab Octante hinc inde distantia, & alia duo à Syzygiâ & Quadraturâ iisdem intervallis distantia, deque decrementis motuum in locis duabus inter Syzygiam & Octantem, subducantur incrementa motuum in locis reliquis duobus, quae sunt inter Octantem & Quadraturam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION