라틴어 문장 검색

Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inveniuntur in hujusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma sive lege certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:7)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Eae sunt, quae confundunt et adunant naturas, quae existimantur esse heterogeneae, et pro talibus notantur et signantur per divisiones receptas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 331:2)
Omnino videtur esse divisio solennis et authentica, quod sint tria genera caloris; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:3)
secundo, quod sit (praesertim ut defertur ad nos per aerem) qualitate multo humidior;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:3)
Videtur esse divisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent sive quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:2)
Est plane divisio recepta, ut densa et solida ferantur versus centrum terrae, rara autem et tenuia versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:2)
Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur hujusmodi divisio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:9)
Videtur omnino divisio vera, rationis humanae et solertiae brutorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:2)
Videtur omnino esse divisio vera et certa, lucis, quae est visibile originale et primam copiam facit visui, et coloris, qui est visibile secundarium et sine luce non cernitur, ita ut videatur nil aliud esse quam imago aut modificatio lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:2)
hoc est, plurimas qualitates, in corporum vexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso igne iisque corporibus quae ad separationem adhibentur, quae in composito prius non fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:12)
Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas divisiones secundum veriores rerum venas transferri, denique in minorem numerum posse redigi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:3)
Neque tamen hoc de divisionibus aliquibus abstractis intelligimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:4)
At opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:13)
Caussae atheismi sunt divisiones circa religionem, si plures fuerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION