라틴어 문장 검색

ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
Frigidus agricolas si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 11:2)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
Si quando ex nostris disticha pauca lego, Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXI3)
Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIX1)
Nunc hilares, si quando mihi, nunc ludite, Musae:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VIII1)
Languidior noster si quando est Paulus, Atili, Non se, convivas abstinet ille suos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXV1)
Si quando Nereus sentit Aeoli regnum, Ridet procellas tuta de suo mensa:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX7)
Vergilius usurpat si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2914)
sed Nessus moriens Deianiram monuit, ut sanguinem suum exceptum servaret, et si quando advertisset Herculem altera femina delectari, sanguine ipso vestem inlitam marito daret, per quam vindicari posset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29928)
effusa si quando grandine praeteritum pro instanti posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8031)
bene 'si quando', quia senex (id est) raro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 983)

SEARCH

MENU NAVIGATION