라틴어 문장 검색

' 'venit enim magnum donandi parca iuventus nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:20)
apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:1)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
Nec enim omnia nec tanta visimus quanta sunt, sed acies nostra aperit sibi investigandi viam et fundamenta vero iacit, ut inquisitio transeat ex apertis in obscura et aliquid ipso mundo inveniat antiquius :
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:1)
Non sum tantae scientiae quantae uideor:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.22)
indigna te sunt spolia, si tantum refers quantum imperatum est.
(세네카, Hercules Furens 4:5)
nec tantum ingenio quantum servire dolori cogor et aetatis tempora dura queri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 72)
nam quantum ferro tantum pietate potentes stamus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 229)
at nostra longe condicio dispar, quibus dolori peregrinatio nova nec usui lectio vetus, tum 1 religio professioni est, humilitas appetitui, rnediocritas obscuritati, nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum, postremo languor impedimento iamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 4:1)
Si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:1)
tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 464:2)
ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 788:1)
duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 19:1)
tantum moratus quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 471:1)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION