라틴어 문장 검색

quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos re- ligio defendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3322)
unde apparet Iovis quercum et sacram umbram ge- neralia esse, non specialia epitheta;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3323)
nam ut diximus, et omnis quercus Iovi est consecrata, et omnis lucus Dianae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3324)
alibi autem in malo ponit cum dicit "saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fu- isset, de caelo tactas memini praedicere quercus". vocatus pro 'invocatus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 73)
praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 9:3)
tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 4:10)
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.1)
Nam fodere terram quod vides cotidie Aprum insidiosum, quercum vult evertere, Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.7)
Apes in alta fecerant quercu favos:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.1)
Quercus Iovi Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.2)
Illa graves potuit quercus adamantaque durum Surdaque blanditiis saxa movere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 739)
At meliora dabat - curvo sine vomere fruges Pomaque et in quercu mella reperta cava.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 827)
Ante nec hirsuti torrebant farra coloni, Nec notum terris area nomen erat, Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 105)
haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas dicere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 70:3)
tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION