라틴어 문장 검색

illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장2)
Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장1)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
' diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:5)
triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade Variana;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:3)
Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 1:1)
Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querellas dolor, ipsius deinde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 5:1)
Inter quas unam rex saepe conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 7:1)
Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 22:1)
"Tristis erat et me maestum videbat:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:20)
Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 6:1)
Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie - quippe ex edito monte cuncta prospexerant - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 5:1)
Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 11:1)
Maestum regem alius haud levis dolor excepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 43:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION