라틴어 문장 검색

nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
qui fuerant autem praesto, contagibus ibant atque labore, pudor quem tum cogebat obire blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:3)
Inde dispersae querelae:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:5)
Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)
Et si interesse non poterit, nichilominus procedat negocium sine eo, ita quod, si aliquis vel aliqui de predictis viginti quinque baronibus fuerint in simili querela, amoveantur quantum ad hoc judicium, et alii loco eorum per residuos de eisdem viginti quinque, tantum ad hoc faciendum electi et jurati substituantur.
(Magna Carta 57:2)
Nec non bella viri diversaque castra petentes Effundunt iustas in numina saeva querelas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:24)
Tales pietas peritura querelas Egerit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:42)
Circumfusa duci flevit, gemituque suorum Et non ingratis incessit turba querelis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:60)
Tandem vix moestas potuit proferre querelas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:26)
Hae potius pereant lacrimae, pereantque querelae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:59)
Mors nulla querela Digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:43)
quod defles, illud amasti Vocibus his correpta viri, vix aegra levavit Membra solo, tales gemitu rumpente querelas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:48)
Iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querelae Caussa data est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:39)
Nimirum timuit nostras Fortuna querellas, Quae par tam magnae non erat invidiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION