라틴어 문장 검색

nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per quadraginta annos non cultu nisi lugubri, non animo nisi maesto egit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장6)
nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat, praeter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum exilium pertulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장4)
questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta respondentium omnis ora compleri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장5)
ipse diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis inlacrimans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장5)
ergo non iam Nero, cuius immanitas omnium questus antibat, sed Seneca adverso rumore erat quod oratione tali confessionem scripsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 11장7)
inde crebri questus nec occulti per vulgum, cui minor sapientia ex mediocritate fortunae pauciora pericula sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장9)
maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장5)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
is mulieri olim cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur, spem dedit posse impelli et pluris conciliare:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장3)
atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장4)
ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장8)
statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec roget.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:3)
adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:2)
plebs sordida et circo ac theatris sueta, simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장6)
postera die velut capta urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION