라틴어 문장 검색

cum haec intonuisset plenus irae, ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 513:3)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)
cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi, tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quieter parvi temporis, necessarium cubile dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 30:1)
nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 158:1)
sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 375:1)
quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 506:3)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 327:1)
per hanc curam quieto tibi licet esse - hoc quidem iam periit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 22)
Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2101)
Potin animo ut sis quieto et facias quod iubeo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1137)
sedes quietas non vacat quod adiecit 'quietas'. habuit enim sedes et in Thracia, sed portentosas, et in Creta, sed pestilentes, et ideo non quietas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2044)

SEARCH

MENU NAVIGATION