라틴어 문장 검색

nec solum ubi quinae, ut his, syllabae nectuntur, fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternae, cum versus cluditur appennino et armamentis et .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 322:1)
restitit quinis bis annis unius noctis peritura furto.
(세네카, 아가멤논 11:13)
' aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula educerent, homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare.'
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 3:2)
Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:1)
quod tam ferum, tam triste bis quinis scelus Mars vidit annis?
(세네카, Troades 1087:1)
"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
ibant hexametri superbientes et vestigia iuncta, sed minora, per quinos elegi pedes ferebant;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium5)
"namque ut passa deum Nemeaei ad fluminis undam, bis quinos plena eum fronte resumeret orbes Cynthia, sidereum Latonae feta nepotem edidit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권198)
Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:16)
Languent ter quinos sed mea membra dies.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 511)
scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 114:1)
quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 276:1)
caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:1)
primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:1)
Sempronio datae legiones duae - ea quaterna milia erant peditum et treceni equites - et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces duodecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION