라틴어 문장 검색

Eodem tempore Hubertus clericus, de quo supra scribitur, cuius sororem Lotharius rex pridem repudiatam dimisit, a quinque episcopis excommunicatus, a filiis Cuonradi, fratris quondam Iuthit reginae, in bello occiditur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:4)
Eodem tempore Guntharius, quondam Agrippinensis archiepiscopus, iterum Roma reversus est, communione tantum vulgari ei concessa, sed omni officio episcopali interdicto.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:10)
propter peccata terrae multi principes eius, quattuor reges regnaverunt in regno quondam Karoli Magni:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:7)
Sponsa vero Guntharii, quae quondam post Romam eligantissima habebatur, quasi vidua destituta viro, scissa veste, fuscata pelle, deiectis crinibus, nudis pedibus absque pastore sedit in cinere.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:19)
Karolus rex Galliae regnum quondam Lotharii cum elatione magna invasit, Aquisgrani palatium consedit, affirmans se totum regnum absque ullius gratia in proprietatem usurpare velle, quod postea, viris intercurrentibus strenuis, emollitum est et in pace dispositum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:2)
mens praua malorum Inmemor accepti non timet esse boni.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:9)
uenit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam elaboratu mirandus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:19)
Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni;
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:4)
"Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권113)
"Ego quidem, simplicissima Psyche parentis meae Veneris praceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator advolavi tibi."
(아풀레이우스, 변신, 5권185)
Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:6)
tuus quondam adoptivus;
(ARCHIPOETA, II21)
inplico me viciis immemor virtutis,
(ARCHIPOETA, X18)
et est erga subditos immemor irarum,
(ARCHIPOETA, X74)
nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION