라틴어 문장 검색

Tum digitis eam adprehendere oportet et evellere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장6)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장98)
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem inlini debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장244)
nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장9)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장26)
Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장31)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장34)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장13)
Ubi iam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur evellitur ibique rursus absciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장18)
aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장6)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장9)
deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장10)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장12)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION