라틴어 문장 검색

hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
illa per umbras et caligantes animarum examine campos Taenariae limen petit inremeabile portae, sensit adesse Dies, piceo Nox obvia nimbo lucentes turbavit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권26)
hanc piceae cedrique et robore in omni effictam sanctis occubat silva tenebris, huius inaspectae luco stridere sagittae nocturnique canum gemitus, ubi limina patrui effugit inque novae melior redit ora Dianae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권188)
"cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권54)
Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:1)
et piceum nec respirare potestas flumen agit ordo est 'sudor piceum flumen agit', hoc est sordidum, quia sine respiratione pugnabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8101)
Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION