라틴어 문장 검색

Ac neque rationalibus se, neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 57:3)
Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae promittunt, habent, magis etiam quam ulli, rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:1)
Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:2)
quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:3)
si, ut ei qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:4)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 74:1)
Propter quod videmus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De Politicis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:21)
Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibus principiis innituntur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:2)
assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:9)
2 Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter se conceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 18:1)
quia, cum de ratione accipere habeat et in rationem portare, rationale esse oportuit;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 18:2)
Quare, si tantum rationale esset, pertransire non posset;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 18:4)
rationale vero in quantum aliquid significare videtur ad placitum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 19:3)
Et cum radix humane propaginis principalis in oris orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrunque latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa propago, demumque ad fines occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius Europe flumina, vel saltim quedam, rationalia guctura potaverunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 50:2)
Ad quorum evidentiam sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION