라틴어 문장 검색

Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:1)
Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:1)
Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:5)
Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, qualescolumbarii tectis superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:5)
Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:6)
Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:4)
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:1)
Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:4)
Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae viridibus, quae inopacant avium receptacula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:1)
Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:3)
at contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges, inertis mugilis et rapacis lupi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:2)
Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 7:3)
mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장9)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
Plurimum adulationis Seleucenses induere, civitas potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed conditoris Seleuci retinens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION