라틴어 문장 검색

Haec dixi, propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:1)
habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:11)
Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater.
(아우구스티누스, 편지들, 36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem4)
Protegat vos incolumes et feliciores dextera altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem14)
Frater Paulus hic est incolumis;
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 1)
Ennius autem in ista quam dixi tragoedia, eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse quae stata forma forent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 15:1)
Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 14:1)
Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:1)
Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 9:1)
quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 1:2)
Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 11:1)
Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 5:3)
Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Nam hac, inquit, maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 17:1)
'Namque, ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION