라틴어 문장 검색

Id sane nec praetermitti est taceri, quod cum prope Argentoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati, velut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superastis ferro , vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exequias honestavimus, celebri potius laude quam luctu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 5:1)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)
Unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata, et Opimio post diversos exitus proeliorum, Fregellanis internecivis hostibus ad deditionem compulsis, triumphi sunt denegati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 10:1)
Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando, quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit, quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 6:1)
Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 25:1)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Horum obstinatione libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur affluentia loquendi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 10:1)
Itidemque Britannos, catervas superfusorum hostium non ferentes, spe meliorum assumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 9:1)
Pari clade recuperatis Hispaniis, Scipionum alterum cremata turri in quam confugerat, absumptum incendio hostili comperimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 17:1)
Dona et annonas largitus quamquam aerarium publicum ex toto faeneum invenisset, suo labore recuperavit et opulentum fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 4:5)
Classis a Niciforo imperatore, cui Niceta patricius praeerat, ad reciperandam Dalmatiam mittitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 175:1)
Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:2)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
Libertas, predulce bonum, bona cetera condit.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:21)
Libertas animi cibus est et uera uoluptas.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION