라틴어 문장 검색

ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:29)
Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:59)
Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:2)
Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:10)
Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:1)
Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
Nam etsi his omnibus ab eo quem in amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut non iam mereantur amari;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:19)
Quam saepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in eius adventum debitam gravitatem recepi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:14)
Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:1)
Si forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:34)
Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione sufferret, ut genus activum in [0458A] passivum valeat usurpativa assumptione, vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:20)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
In ipsa denique nocte qua socii nudi et vacui recepti sunt, Walterus emendi vitae necessaria requisivit a principe Bulgarorum et magistratu civitatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:10)
quibus receptis, gravis contentio cum Bulgaris oritur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION