라틴어 문장 검색

Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:5)
Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:2)
sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis diuini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum.
(아풀레이우스, 플로리다 15:23)
cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis.
(아풀레이우스, 플로리다 16:36)
"Sed protinus sanctissima - vera enim dicenda sunt - et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:18)
Ergo passim prostrati solo primum fatigatos animos recuperare ac dehinc vulneribus medelas varias adhibere festinant:
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:14)
spatio prospectum sui nobis incertat, sacrorum geruli, sumptis rursum quae quisque detulerant, alacres ad fanum reditum capessunt simili structu pompae decori.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:13)
Et ecce superveniunt Hypata quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse dis-tractum notae dorsualis agnitione recuperaverant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:6)
Quam ipsam etiam, posteaquam te beatissimus nunc episcopus tunc vero iam episcopatu dignus frater Alypius vidit remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam sed oculis eius.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:3)
Dicitur ergo - et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum comes Peregrinus, vir laudabilis et bene Christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicaret, - dicitur ergo ille senex tandem conversus ad inplorandam Christi misericordiam voto se obligasse Christianum fore, si illam salvam videret.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 12)
Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 14:1)
Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:1)
Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 11:1)
Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION